라틴어 문장 검색

degenerem refugo torsit qui lumine visum, unguibus hunc saevis ira paterna ferit.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Iam linquitur Aetna totaque decrescit refugo Trinacria visu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:93)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:40)
hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
recepta inter ordines impedimenta, et tergum mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus comminus resisterent, refugos non sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장4)
has epulas, haec templa peracta aegide et horrifici formatis fulminis alis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 104:2)
praecipitat piceo necdum tenet omnia caelo, illa simul molem horrificam scopulosaque terga
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 545:1)
hic sale purpureo vivaque nitentia lympha membra novat seque horrificis accommodat actis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 447:1)
ille, velut refugi quem contigit improba Mauri lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 621:1)
corpus hebet somno refugaque eluditur umbra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 44:1)
morbi, quibus milites novitii praecipue obnoxii sunt, late horrificeque ingruebant, et, tabernaculis deficientibus, ingravescebat in dies malum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.29)
quo nunc insigni per magnas praedita terras horrifice fertur divinae matris imago.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:10)
at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:7)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION